monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 14
Antiquum dierum qui ante tempus dierum et horarum erat, opprimere volebant; et antiquum serpentem qui ante tempus temporum non fuit illi consortem facere inhiabant. Sed hoc esse non potuit nec debuit, quoniam unus Deus est. Quapropter et diabolus mendax est. Nam a Deo recessit vitam deserens et mortem inveniens. Et ita etiam Deus in via illa qua peccatores gressum figunt non stetit, quia viam Adae abiiciens peccatum illius non amavit; sed illum a diabolo seductum de paradiso proiecit.